THESSALIA

THESSALIA
THESSALIA
regio et pars ampla Macedoniae aqud Ptol. Achaiae, seu Helladi ad Meridiem, Epiro ad Occasum confinis; ad sinum Pelasgicum et Maliacum: licet apud Plinlum, l. 4. c. 8. ac Melam, l. 2. c. 3. et Solinum, c. 14. sit regio a Macedonia distincta, inter illam ad Arctos, et Boeotiam ad Austrum, montibus Olympô, Ossâ, Peliô ad Boream, Othry, et Oetâ ad Meridiem, Pindôque ad Occasum cingentibus. Antiquitus sub Regibus propriis, dein Macedones Dominos habuit, his Romani, Romanis Graeci, a quorum Imperatore Hentico, Bonifacius Marchio, Thessalae Rex creatus est, A. C. 1210. succesêre, donec sub Turacatum, quorum Imperator Amurathes, iam A. C. 1380. multa in Macedonia et Thesalia occupavit, iugum redacta est. Vide infra. Varia nomina habuit apud veteres. Aemonia enim teste Halicatnass. Dryopis, teste Pliniô, Hestiaeotis, teste Strabon. Estiotis, Ptol. Pelasgia, teste Steph. Argos Pelasgicum Homero, teste Strabone, et Solinô, locis citt. dicta est. Varie quoque vulgo nominatur. Comenolitari Castaldo. Thumenestia Anton. Geufreaeo: Lamina Lazio. In 4. reg. distribuitur a Strab. In Thessaliotim, Phthiotidem, Pelasgiotim, et Haestiotim. Hîc genitus Rex, nomine Graecus, a quo Graecia; Hîc Hellen, a quo Hellenes: quos Homerus Myrmidonas quoque et Achaeos vocvit: donec Thessaliae nomen invaluit. Ibidem primum equi domari coeperunt. Vide Pausuan. initiô Phecicorum, sive l. 10. Unde versiculus:
Ι᾿πποι Θεςςαλικοὶ, Λακεδαιμόνιόι τς γυναῖκες.
Fuit et Thessalia oppid. illius regionis, olim, teste Solinô praecipuum. Populi Thessali, Cicer. Caes. et aliis. In Thessalia diluvium sub Deucalione contiglt, stagnate Peneô fluv. Unde Claudian. l. 2. de Raptu Pros. v. 179
Sic cum Thessaliam scopulis inclusa teneret
Peneo stagnante palus, et merse negarent
Arva coli, trifidâ Neptunus cuspide Montes
Impulit adversos: tum forti saucius tctu
Dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo.
Ceterum ora Thessaliae inter Penei fluv. ostia ad Boream et Thermopylas ad Austrum continetur. Incolae edaces fuisse perhibentur, quo Thessala bucca sir in prverbio, apud Athenaeum et Iul. Pollucem: sicut et Thessalicum numisma, apud Suidam et Hesychium pro pecunia adulterina, sive pro fuco et fraude. Thesslaae equae, pro praestantissimis. Thessalorum quoque commentum apud Suidam in eos, qui fraude alios circum veniunt, dicitur, et Thessalicus missus, apud Pausan. in Atticis, de lauta mensa. Thessali maleficiis addicti fuisse, a Medea superstitiones et veneficia edocti, traduntur: unde qpud Aristoph. Apul. et Plin. l. 30. c. 1. magiam apud Thessalos propagatam apparet. testantur id passim Peotae. Plautus in Amphirtryone, Actu 4. sc. d. v. 9.
Ego pol illum ulciscar hodie Thesslum veneficum.
Horat. l. 1. Carmin. Od 27. v. 21.
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, etc. ——
Idem, Epod. 5. v. 45.
Quae sidera excantata voce Thessalâ
Lunamque caelô deripit.
Idem, l. 2. Ep. 2. v. 208.
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos Lemures, portentaque Thessala rides.
Tibullus, l. 2. El. 4. v. 56.
Quidqui et herbarum Thessalâ terra gerit.
Loquitur de venenatis. Unde Propert. l. 1. El. 5. v. 6.
Et bibere e totâ toxica Thessaliâ.
Idem, l. 3. Epigr. 23. v. 9.
Quod mihi non partrii poterant avertere amici,
Eluere aut vasto Thessala saga mari.
Lucan.
Thessala quinetiam tellus herbasque nocentes
Rupibus ingenuit. ———
Claudian. in Rufin. l. 1. v. 147.
—— Novi quo Thessala cantu
Eripitat Lunare iubar. ——
Nic. Lloyd. Baudrando fuit haec regio a Macedonia proptia distincta, divisque in V. Partes, nempe in Thessaliotim, Phthiotidem, Pelasgiotim Aesthiotim et Magnesiam. Eius urbes praecipuae Larissa, aliae minores fuere Tricca, Demetrias, Pharsalus, Thebae Phthioticae, Pherae et Gomphi, vide infra. Nunc Ianna maxima pro parte dicitur. Brietiô teste. Sub Turcis, eiusque primariae urbes sunt Ianna et Larissa.
Oppida et loca celebriorae Thessaliae.
Aetinimu, in Estiotide. Atta, in Pelasgia. Castanea, in Magnesiae. Cypera, in Thessalia propria. Demetrias, in Phthioride. Echinus ibidem. Gomphi, in Estiotide. Hermenium, in Maguesia. Hypata, in Thessalia proptia. Iolcus, in Magnesia. Larissa, in Phthiotide. Meliboea in Magnesia. Methone in Magnesia. Pagsae, in Phthiotide. Pharsalici seu Philippici campi. Phestus, in Estiotide. Phthia, in Phthiotide. Pytheum, in Pelasgia. Tempe, ad Peneum fluv. in Phthiotide. Thebar, ibidem. Thermopylae in Magnesia. Tricca in Thessalia propria etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Thessalia — ist: eine (historische) Gebirgslandschaft in Zentralgriechenland, siehe Thessalien eine spätrömische Provinz, siehe Thessalia (Provinz) die älteste Prager Burschenschaft, siehe Burschenschaft Thessalia zu Prag Diese Seite ist eine …   Deutsch Wikipedia

  • Thessalia — [thə sāl′yə, thes΄ə lē′ə] Gr. name for THESSALY * * * …   Universalium

  • Thessalia — [thə sāl′yə, thes΄ə lē′ə] Gr. name for THESSALY …   English World dictionary

  • Thessalia — Sp Tesalijà Ap Θεσσαλία/Thessalia L Graikijos ist. ir adm. sritis …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Thessalia (Asteroid) — Asteroid (1161) Thessalia Eigenschaften des Orbits Orbittyp Hauptgürtelasteroid Große Halbachse 3,1760 AE Exzentrizität 0,0872 …   Deutsch Wikipedia

  • Thessalía — geographical name see Thessaly …   New Collegiate Dictionary

  • Thessalía — gr. Tessaglia …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • Thessalia — noun a fertile plain on the Aegean Sea in east central Greece; Thessaly was a former region of ancient Greece • Syn: ↑Thessaly • Members of this Region: ↑Cynoscephalae, ↑battle of Cynoscephalae • Instance Hypernyms: ↑geographical area, ↑ …   Useful english dictionary

  • Burschenschaft Thessalia — Die Burschenschaft Thessalia zu Prag in Bayreuth ist eine Burschenschaft im Dachverband Deutsche Burschenschaft (DB). Sie ist pflichtschlagend, farbentragend und vereint Studenten der Universität Bayreuth und ehemalige Studenten der Universitäten …   Deutsch Wikipedia

  • Burschenschaft Thessalia zu Prag — Basisdaten Hochschulort: Bayreuth, Deutschland Gründung: 7. Dezember 1864 in Prag Verband: Deutsche Burschenschaft (DB) Farben: schwarz weiß rot …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”